VINGENNA vel VIGENNA

VINGENNA vel VIGENNA
VINGENNA, vel VIGENNA
nobilis Gall. in Aquitania fluv. qui se in Liger im exonetat, Ferrar. Hodie Vienne, accolis fontis eius, Lemovicibus la Vignane. Alluit Ratiastum Lemovicum oppid. S. Iuniani, Confluentes, Insulam Iordanis, Luciacum, Calviniacum, Castellum Heraldi in Pictonibus, Insulam Burchardi, Cainonem Turonum, et apud Condate Cande, in Ligerim decurrit. Recipit amnes non ignotos Clennum Clain. Devae Dive, Vonnae et Medioximi Miossan, aquas deferentem; et Crosam minore Crosâ petite Creuse, et Vartimpâ Gartempe auctum. Est et in Burgundia Vincenna fluvius, qui in Ararim devolvitur, vulgo Vingenue. Hadrian. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LIGER sive LIGERIS — LIGER, sive LIGERIS nobilis Celtarum fluv. imo vere fluviorum Galliae Rex, quod de Pado false dixit Virg. in Arvernorum finibus oriens, Heduosque a Biturgibus dividens, non procul a Pictonibus in Oceanum Britannicum influit. Vulgo Loire. Nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”